- OLBIOPOLITAE
- OLBIOPOLITAEapud Iul. Capitolin. in Antonino Pio, c. 9. Olbiopolitis contra Tauroscythas in Pontum auxilia misit; et Tauroscythas usque ad dandos Olbiopolitis obsides vicit: Graeci sunt aut e Graecis mixti: Sicut Tauroscythae barbari, vel Scythae, vel Gothi sive Getae: a quibus etiam Borysthenem civitatem fuisse habitatam, auctor est Dio Chrysostomus, qui omnia illa loca lustraverat. Ptolemaeo certe, Olbia et Borysthenes, sunt duo eiusdem civitatis nomina, aliter quam tradit Plin. l. 5. c. 32. Vide Dionis Sermonem τὸν Βορυςθενητικὸν, Isaac. Casaubon. Not ad Capitolin. et in voce Olbia.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.